Latina pro začátečníky/Texty 6

Jak používat klasifikační nálepkuTato stránka je součástí kurzu:
{la} {cs}
středoškolská
Příslušnost: Mmh

Na této stránce jsou shromážděny cvičné latinské texty, k jejichž plnému pochopení (a případnému překladu do češtiny) stačí mluvnické znalosti vyložené v kursu Latiny pro začátečníky do VI. lekce včetně.

NātāliaEditovat

Ūnum ē tribus magnīs fēstīs Chrīstiānōrum est fēstum nātīvitātis Iēsū Chrīstī sīve Nātālia. Quattuor septimānās, quās Adventum appellāmus, nōs praeparāmus et animum compōnimus. Adventūs vesper ultimus est Vesper Sānctus, quem in fīnibus nostrīs praecipuē celebrāmus. Propinquīs amīcīsque nostrīs dōna damus, sub arbore nātāliciā sedēmus et carmina nātālicia cantāmus. Post Vesperum Sānctum Nātālia propria initium habent. Mediā nocte Chrīstiānī prīmam missam nātāliciam celebrant, quae tempus nātālicium incipit. Duodecim diēs tempus illud dūrat. Diem prīmam Nātālem Dominī appellāmus, quia Iēsum Chrīstum Dominum nātum commemorāmus. Diēs secunda Sānctō Stephanō dēdicāta est, Chrīstī fideī martyrī prīmō. Diēs septima Sānctī Silvestrī nōmen tenet et annī cīvīlis diēs ultima est. Diēs octāva dēdicāta est nōminī Iēsū. Diēs duodecima et Nātālium ultima est prīdiē diem Sānctōrum Magōrum sīve Epiphaniam.

In fīnibus nostrīs multī hominēs variōs ūsūs trāditōs observant: Vesperō Sānctō carpam edunt, fortūnam advocant, futūra praedīcunt. Multī autem prō dōnōrum fēstīque praeparātiōne mōrōsī et irrītātī sunt. Modo paucī agunt tempus Nātālium in quiēte, tranquillitāte et pāce. Quōmodo agis tempus Nātālium tūte?