Latina pro začátečníky/Texty 7

Jak používat klasifikační nálepkuTato stránka je součástí kurzu:
{la} {cs}
středoškolská
Příslušnost: Mmh

Na této stránce jsou shromážděny cvičné latinské texty, k jejichž plnému pochopení (a případnému překladu do češtiny) stačí mluvnické znalosti vyložené v kursu Latiny pro začátečníky do VII. lekce včetně.

Bohemia editovat

Bohēmia est terra in mediā Eurōpā sita. Ā terrīs circumiacentibus montibus variīs sēparātur: ā Silēsiā Lusātiāque Sudētīs montibus, ā Saxoniā Hercyniā silvā, ā Bavariā et Austriā Superiōre Gabrētā silvā, ab Austriā Īnferiōre Moraviāque multīs montibus minōribus. Etiam plūrēs partēs Bohēmiae interiōrēs montuōsae sunt. Montēs Bohēmiae autem altissimī nōn cernuntur, sed teretēs lēnēsque sunt.

Bohēmia multās silvās et multōs fluviōs habet. Fluviōrum māximī Albis Multaviaque sunt. In fīnibus Bohēmiae Multavia longior et maior est, sed cum minōre Albī cōnfluit, prōtinus Albis appellātur. Aliī fluviī amplī Agara, Mīsa et Sasavia sunt. Nōn autem tantum montēs, silvae et fluviī, sed etiam plūrēs variae faciēs nātūrae in Bohēmiā reperiuntur. In Bohēmiā multae urbēs et oppida sita sunt. Urbium māxima est Prāga, quae caput Bohēmiae est. Aliae urbēs maiōrēs Pilsna, Libercum, Budvīcium, Ustia apud Albim, Regīnogradecium et Pardibūs sunt. In urbibus et rūrī multa castra, castella, monastēria et alia monumenta historiae inveniuntur.